monumenta.ch > Plinius > sectio 328 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 2, 8
Reges eos in virga ferrea: in inflexibili iustitia. Et tanquam vas figuli conteres eos ; id est, conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis lutulenta negotia, et quidquid de peccatore limo contractum atque inolitum est. Et nunc, reges, intelligite: et nunc, id est iam innovati, iam contritis luteis tegumentis, id est carnalibus vasis erroris quae ad praeteritam vitam pertinent: nunc intelligite iam reges, id est, iam valentes regere quidquid in vobis servile atque bestiale est; et iam valentes pugnare, non quasi aeret caedentes, sed castigantes vestra corpora, et servituli subiicientes . Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Hoc idem repetitum est: erudimini, pro eo quod dictum est, intelligite; qui iudicatis autem terram, pro eo quod dictum est, reges. Spirituales enim significat qui iudicant terram: inferius enim nobis est, quidquid iudicamus; quidquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur, quia terrena labe sauciatum est.